SYNAGOGA Magna

SYNAGOGA Magna
SYNAGOGA Magna
i. e. Concilium magnum, seu Senatus Ecclesiasticus magnus, Hebraeis Gap desc: Hebrew, dictum his fuit Contilium, ab Ezra Sacerdote eius Praeside, post exilium Babylonicum, Hierosolymae congregatum, cuius ope et auxiliô is ecclesiam Iudaicam universam restauravit, et a multis corruptelis, erroribus ac vitiis in Babylonia attractis, repurgavit ac reformavit. Quam reformationem absolutissimam et omnibus saeculis memorandam tantopere spirant libri Esrae et Nehemiae Historici, Haggaei, Zachariae et Malachiae Prophetici. Hoc autem officii Ezrae ex Babylonia Hierosolymam abeunti, ex gratia Dei et auctoritate Artaxer xis Regis demandatum fuisse, patet ex diplomate regio, cum quo ipsum Rex ablegâsse legitur, Ezrae c. 7. Cui non longe post, Nehemias additus, magnô animi fervore opus promovit: qui ambo alios ex sapientioribus et primoribus Populi sibi adiunxêre, ut integtum Concilium numerum compleret 120. Virorum, cuius frequentissima et laudatissima passim apud Hebr. Scriptores memoria est. Hinc in Thalmud Hierosolym. l. Megilla c. 3. Quando exsurrexerunt Viri Synagogae magnae, illi restituerunt magnificentiam in pristinum statum, i. e. coronam Legis, cuius magnificentiâ nulla alia maior est, in TArg. Cant. c. 7. v. 2. S. Scripturam videl. a Pseudoprophetarum falsis libris omnibusque corruptelis repurgando. Eorum 12. principes viros
commemorat Abarbinel Praef. in lib. Gap desc: Hebrew his verbis: Catalogus virorum Concilii magm, sunt Haggaeus Propheta, Zacharias Propheta, Malachias Propheta, Sorobabel filius Schealtielis, Mordechai Bilschan, Esra Sacer das et Scriba, Ieichua fil. Iehotzedeck Sacerdotis, Seraia, Realia, Mispar Bigvaeus, Rachum, Baana, Nechemiae filius Chachiliae, Hi sunt 12. Primores nominibus suis expressis, qui ex Babylonia Hierosolymam ascenderunt, Abraham vero Ben David Kabal. Histor. seribit, Iosua tradidit eam (Legem) Semoribus tradidêrunt eam Prophetis, Prophetaetr adidêrunt eam alter alteri, per continuas generationes usque ad Haggaeum, Zachariam et Melachtam: qui tradiderunt eam viris Concilii magni, qui fuerunt, Sorobabel, et qui cum ea venerunt, Ieschua, Nehemia etc. Ubi tres isti Prophetae in numero virorum Concilii non ponuntut, non tamen ab iis plane separantur, quod per ipsos Legis doctrina et propagatio viris Concilii mandata sit. Danielem quoque alii addunt: ultimus huius Synodi Simeon Iustus, qui Alexandro M. obviam ivit, aliô nomine Iaddus dictus: quae historia cum contigerit, iuxta Hebraeos, annô 40. ab exstructo Templo secundo, colhgitur ultra quadraginta annos Synagogae M. Viros supervixisse. Caput et Praeses Synodi Ezra fuit, de quo Hebraei. Dignus erat Ezra, quod data fuisset Lex per manus eius Israeli, si non praecessisset eum Moses, Talmud Sanhedrin, 2. f. 21. Unde reformationem praedictam, a primario eius auctore, Ezraiticam appellat Burmannus, Synepis Theol. Tom. I. l. 4. c. 37. Is itaque de Ecclesia reformanda sollicitus, osfi cia Ecclesiastica distribuit, Sacrificia instituit, vasa usibus divinis destinata consecravit, festa sollennia celebravit, ieiunia et paenitentiam indixit, Populum a coniugiis alienigenarum repurgavit, impuros hypocritasque Cuthaeos seu Samaritanos reiecit, consuetudini plures uxores ducendi et legitime iuncta,s leviculas ob causas, repudiandi, longâ saeculorum serie inveteratae, se opposuit omniaque ad praescriptum divinae Legis componere tentavit, ut vero Lex ipsa haec totaque S. Scriptura genuina, integra et incorrupta in populo Dei extaret, et quidquid labis per diuturnae captivitatis difficultates in eam invectum videri poterat, tolleretur, convocatâ Synodô, primario de illa
cognovit, ac Mosaicos, Propheticos aliosque libros divinos definiendo, et quidquid heterogeneorum scriptorum irrepserat, reiciendo, Canonem librorum V. T. condidit: nec satis habuit, illum tradidisse Ecclesiae, sed et modum eundem dilucide legendi et exponendi praescripsit. Nempe non solum septennalem legis Lectionem, in Deuteronomio praescriptam restituit, sed et Sabbaticam introduxit, effecitque, ut in Synagoga praelegeretur primo textus libri Legis Hebraice, distincte et intelligenter iuxta pausas; deinde explanaretur linguâ Chaldaicâ, quae tunc erat Populo vulgaris, ex Babylonia allata. Libros porro sacros partitus est in tres classes, Legem, Prophetas et Hagiographa, quam divisionem tempore CHRISTI etiam obtinuisse, colligitur ex Lucae c. 24. v. 44. Ipsas dein has tres partes in alias subdivisit, libris etiam aliô atque aliô ordine collocatis. Et quidem Lex subdivisa est, in libros 5. quinobis dicuntur, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomion. Prophetae in priores, quorum quatuor numerati, qui librorum Iosuae, Iudicum, Samuelis et Regum, titulô nominantur: et posteriores, itidem quatuor, Iesaias, Ieremias, Ezechtel, et XII. minores, qui postrempt, ne parvitate suâ distraherentur, in unum coniuncti sunt librum, unde, quod ex Amos c. 5. v. 25. citatur in Actis Apostol. c. 7. v. 42. dicitur scriptum esse in libro Prophetarum. Hagiographa omnes reliqui libri dicti sunt, atque sic Libri Biblici in universum computati 22. iuxta numerum literarum Hebraicarum; vel 24. prout Doctores Talmudici eos numerant, unde in hunc usque diem Viginti quatuor, Biblia appellantur. Hô factô, Textus in sectiones et versus fuit distinctus, adhibitis notis. Gap desc: Hebrew, quod ibi cuiusque versus finis esset. Cura dein adhibita, ut voces iuxta nativam orginis suae proprietatem essent scriptae, atque una cum vocalibus atque accentibus rite legerentur ac proferrentur: Imo his non contenti Viri illi Sapientes, literas, voces et versus in singulis libris numerârunt, ut scitetur, quae litera, quae vox, qui versus in singulis libris medium occupatet; quae vox, non nisi semel occurreret et idcirco errorem aut corruptionem aliquam facile admitteret: quae voces saepius, et quoties sub hac vel illa forma legerentur et huiusmodi infinita alia circa Textus Sacri explicationem, tradideruntut sic cum quasi sepe munirent, et a corruptione omni praeservarent. A' qua officii parte Sopherim, i. e. Numeratores dicti sunt: Sicut eidem ab antiquitare et praestantia ab Hebraeis vocantur Primi, Prisci, Antiqui. Notas tandem Criticas Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew secundum quosdam, seu diversas lectiones addiderunt: qui omnis, circa S Scripturae textum, impensus labor Masora vulgo, Auctoresque eius Masorethae nuncupantur. Vide plura apud Thom. Godwyn. de Ritibus Hebraeor. l. 6. c. 7. Franc. Burmannum, loc. cit. inprimis vero Ioh. Buxtorfium Commentario Masorethico, c. 10. et seqq. supra quoque aliquid voce Masora.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Synagoga magna — Synagoga magna, die große Synagoge (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • MAGNA Dies — apud Ioannem c. 19. v. 31. ubi de Parasceve, Η῏ν γὰρ μεγάλη ἡ ἠμέρα ἐκείνου τοῦ ςαββάτου, Erat enim magna dies illius Sabbathi, nihil aliud quam Festum notat: non vero praerogativam aliquam Parasceves prae reliquis necessariô infert, ut quidam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Moritz Heidenheim — (* 23. September 1824 in Worms; † 12. Oktober 1898 in Zürich) war ein sozialistisch geprägter jüdisch christlicher Gelehrter mit besonderen Verdiensten vor allem um die Samaritanerforschung. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Heidenheims Publikationen… …   Deutsch Wikipedia

  • Jüdische Literatur — Jüdische Literatur. Die I. L., die man auch, aber unpassend, Rabbinische Literatur nennt, beginnt in demselben Zeitalter, in welchem der Übergang des Hebraismus in das Judenthum (s.d.) stattfand. Auf der Hebräischen Literatur (s.d.) wurzelnd u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Judentum — (jüdische, israelitische, auch mosaische Religion) bezeichnet den religiösen und sittlichen Lehrinhalt des Alten Testaments, der in dem spätern, daran sich anschließenden Schrifttum, wie überhaupt in dem Geistesleben der Judenheit seine… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • CRITICE — in emendatione Auctorum et iudicio consistens ars, inter species Grammaricae artis nobilissima est: Unde omnium maaimarum artium scientiam complexa dicitur, a Quintiliano, l. 2. c. 1. et, l. 1. c. 4. Eius geminum munus, cuius paulo ante mentio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MASORA — Hebr. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, ex Gap desc: Hebrew i. e. tradere: Scribitur et Massora, Ezech. c. 20. v. 37. ex Gap desc: Hebrew, h. e vincire Buxtorffius. Est doctrina critica, a priscis Hebraeorum Sapientibus, circa textum Hebraeum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAELECTIO Legis — Verbique divini frequentior et accuratior, quam hactenus obtinuerat, praedicatio, inter esraiticae Reformationis capita, memoratur Nehemiae, c. 8. v. 8. 9. Et legerunt in libro illo, in Lege Dei explanate, et apposuerunt ei intellectum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SOPHERIM — i.e. Numeratores, quinam Hebraeis dicti? vide infra, ubi de Synagoga magna …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCHOLA — quid proprie sit, indicat Ausonius Eidyll. 4. ad Nepot. v. 5. Graio Schola nomine dicta est, Iustae laboriferis tribuantur ut otia curis. A Graeco nempe χολὴ, quod otium denotat, nomen invenit. Quia enim secundum Celsum de re Med. l. 1. in Prooem …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”